Categorie
canto comunione finale Ingresso ringraziamento

Adeste, fideles

(versione villarese)
Adeste, fideles, læti triumphantes,
Venite, venite in Bethlehem!

Natum videte, Regem angelorum

Rit: Venite, adoremus!
Venite, adoremus!
Venite, adoremus Dominum!

Natum videte, Regem angelorum

Rit: Venite…

En grege relicto
Humiles ad cunas,
Vocati pastores adproperant,

Et nos ovanti gradu festinemus

Rit: Venite…

Et nos ovanti gradu festinemus

Rit: Venite…


(versione integrale)
Adeste fideles læti triumphantes,
venite, venite in Bethlehem.
Natum videte Regem angelorum.

Rit. Venite adoremus, venite adoremus,
venite adoremus Dominum.

En, grege relicto, humiles ad cunas,
vocati pastores adproperant.
Et nos ovanti gradu festinemus.

Rit: Venite…

Æterni Parentis splendorem æternum,
velatum sub carne videbimus,
Deum infantem pannis involutum.

Rit: Venite…

Pro nobis egenum et fœno cubantem
piis foveamus amplexibus;
sic nos amantem quis non redamaret?

Rit: Venite…